Il Vaticano II non mutò la dottrina de Ecclesia

Sentiamo spessissimo parlare della spaccatura che il Concilio Vaticano II avrebbe generato all’interno della storia della Chiesa, separando un prima oscurantista da un poi illuminato e moderno (sicuramente nel senso di adeguato al mondo corrente). Pur sapendo bene che questa ermeneutica è profondamente errata, ritengo utile leggere quanto diceva solo pochi anni fa la Congregazione per la Dottrina della Fede. Si noterà, in particolare, la fermezza con cui si proclama chiaramente di voler correggere gli errori, per evitare che venga corrotto il sano Magistero: «Huiusmodi argumenti structuralis complexitas et quidem multarum propositionum novitas inintermisse excitant theologica studia haud semper immunia a deviationibus dubia incitantibus, quae haec Congregatio diligenti perscrutavit cura. Quamobrem — clarescente sub lumine integrae ac universae doctrinae circa Ecclesiam — mens est huius Congregationis necte firmare germanam significationem nonnullarum sententiarum ecclesiologicarum Magisterii, ne sana theologica disputatio interdum erroribus – ambiguitatis causa – offendatur». (Acta Apostolicae Sedis 99 (2007) 604-605).

CONGREGATIO-PRO-DOCTRINA-FIDEI
1. Quaeritur: Utrum Concilium Oecumenicum Vaticanum II mutaverit praecedentem doctrinam de Ecclesia?

Respondetur: Noluit mutare, at evolvere, profundius intellegere et fecundius exponere voluit, nec eam mutavisse dicendum est.
Quod Ioannes XXIII incipiente Concilio dilucide affirmavit[n. 1: IOANNES XXIII, Allocutio 11. Oct. 1962: «… Concilium… integram, non imminutam, non detortam tradere vult doctrinam Catholicam… Verumtamen in praesenti o portet ut universa doctrina Christiana, nulla parte inde detracta, his temporibus nostris a b omnibus accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacatis… Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur … Oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia»: AAS 54 [1962] 791; 792.]. Quod Paulus VI repetivit[n. 2: Cfr PAULUS VI, Allocutio 29. Sept. 1963: AAS 55 [1963] 847-852.] et in promulgatione Constitutionis Lumen gentium sic expressit: «Huius vero promulgationis potissimum commentarium illud esse videtur, quod per eam doctrina tradita nullo modo immutata est. Quod Christus voluit, id ipsum nosmetipsi volumus. Quod erat, permansit. Quae volventibus saeculis Ecclesia docuit, eadem et nos docemus. Tantummodo, id quod antea solum vitae actione continebatur, nunc aperta etiam doctrina exprimitur; quod usque adhuc considerationi, disputationi, atque ex parte etiam controversiis obnoxium erat, in certam doctrinae formulam nunc redactum est».[n. 3: Paulus VI, Allocutio 21. Nov. 1964: AAS 56 [1964] 1009-1010.] Eandem intentionem episcopi iterum iterumque manifestaverunt et consecuti sunt.[n. 4: Sacra Synodus exprimere voluit identitatem Ecclesiae Christi et Ecclesiae Catholicae. Quod invenitur in disceptationibus de Decreto Unitatis redintegratio. Schema Decreti in Aula die 23. Sept. 1964 Relatione propositum est. (Act Syn III/II 296-344). Modis ab Episcopis postea missis, Secretariatus pro Unitate Christianorum respondit die 10. Nov. 1 964 (Act Syn III/VII 11-49). Ex Expensione modorum quattuor textus de primo responso hic referuntur:
A) [In Nr. 1 (Prooemium) Schema Decreti: Act Syn III/II 296, 3-6] «Pag. 5, lin. 3-6: Videtur etiam Ecclesiam Catholicam inter illas Communiones comprehendi, quod falsum esset. R(espondetur): Hic tantum factum, prout ab omnibus conspicitur, describendum est. Postea clare affirmatur solam Ecclesiam catholicam esse veram Ecclesiam Christi» (Act Syn III/VII 12).
B) [In Caput I in genere: Act Syn III/II 297-301] «4 – Expressius dicatur unam solam esse veram Ecclesiam Christi; hanc esse Catholicam Apostolicam Romanam; omnes debere inquirere, ut eam cognoscant et ingrediantur ad salutem obtinendam… R(espondetur): In toto textu sufficienter effertur, quod postulatur. Ex altera parte non est tacendum etiam in aliis communitatibus christianis inveniri veritates revelatas et elementa ecclesialia» (Act Syn III/VII 15). Cf. etiam ibidem n. 5.
C) [In Caput I in genere: Act Syn III/II 296s] «5 – Clarius dicendum esset veram Ecclesiam esse solam Ecclesiam catholicam romanam… R(espondetur): Textus supponit doctrinam in constitutione “De Ecclesia” expositam, ut pag. 5, lin. 24-25 affirmatur» (Act Syn III/VII 15). Commissio quidem de emendationibus Decreti Unitatis redintegratio iudicans, dilucide exprimit identitatem Ecclesiae Christi et Ecclesiae Catholicae atque eius unicitatem, retinens huius doctrinae fundamentum in Constitutione Dogmatica Lumen gentium consistere.
D) [In Nr. 2 Schema Decreti: Act Syn III/II 297s] «Pag. 6, lin. 1-24: Clarius exprimatur unicitas Ecclesiae. Non sufficit inculcare, ut in textu fit, unitatem Ecclesiae. R(espondetur): a) Ex toto textu clare apparet identificatio Ecclesiae Christi cum Ecclesia catholica, quamvis, ut oportet, efferantur elementa ecclesialia aliarum communitatum».
Pag. 7, lin. 5: «Ecclesia a successoribus Apostolorum cum Petri successore capite gubernata (cf. novum textum ad pag. 6, lin. 33-34) explicite dicitur “unicus Dei grex” et lin. 13 “una et unica Dei Ecclesia”» (Act Syn III/VII).
Hae duae sententiae inveniuntur in Decreto Unitatis redintegratio 2.5 et 3.1.]
(Acta Apostolicae Sedis 99 (2007) 605-606)

Annunci
Questa voce è stata pubblicata in Apologetica, Teologica e contrassegnata con , , , , , , , , , , , , , , . Contrassegna il permalink.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...